P. OVIDI NASONIS METAMORPHOSEN LIBER
QVARTVS

Click on the word for help!
At
non
Alcithoe
Minyeias
orgia
censet
accipienda
dei,
sed
adhuc
temeraria
Bacchum
progeniem
negat
esse
Iovis
sociasque
sorores
inpietatis
habet.
festum
celebrare
sacerdos
inmunesque
operum
famulas
dominasque
suorum   5
pectora
pelle
tegi,
crinales
solvere
vittas,
serta
coma,
manibus
frondentis
sumere
thyrsos
iusserat
et
saevam
laesi
fore
numinis
iram
vaticinatus erat:
parent
matresque
nurusque
telasque
calathosque
infectaque
pensa
reponunt   10
turaque
dant
Bacchumque
vocant
Bromiumque
Lyaeumque
ignigenamque
satumque
iterum
solumque
bimatrem;
additur
his
Nyseus
indetonsusque
Thyoneus
et
cum Lenaeo
genialis
consitor
uvae
Nycteliusque
Eleleusque
parens
et
Iacchus
et
Euhan,   15
et
quae
praeterea
per
Graias
plurima
gentes
nomina,
Liber,
habes.
tibi
enim
inconsumpta
iuventa
est,
tu
puer
aeternus,
tu
formosissimus
alto
conspiceris
caelo;
tibi,
cum
sine cornibus
adstas,
virgineum
caput
est;
Oriens
tibi
victus,
adusque   20
decolor
extremo
qua
tinguitur
India
Gange.
Penthea
tu,
venerande,
bipenniferumque
Lycurgum
sacrilegos
mactas,
Tyrrhenaque
mittis
in aequor
corpora,
tu
biiugum
pictis
insignia
frenis
colla
premis
lyncum.
bacchae
satyrique
sequuntur,   25
quique
senex
ferula
titubantis
ebrius
artus
sustinet
et
pando
non fortiter
haeret
asello.
quacumque
ingrederis,
clamor
iuvenalis
et
una
femineae
voces
inpulsaque
tympana
palmis
concavaque
aera
sonant
longoque
foramine
buxus.   30
'Placatus
mitisque'
rogant
Ismenides
'adsis,'
iussaque
sacra
colunt;
solae
Minyeides
intus
intempestiva
turbantes
festa
Minerva
aut
ducunt
lanas
aut
stamina
pollice
versant
aut
haerent
telae
famulasque
laboribus
urguent.   35
e quibus
una
levi
deducens
pollice
filum
'dum
cessant
aliae
commentaque
sacra
frequentant,
nos
quoque,
quas
Pallas,
melior
dea,
detinet'
inquit,
'utile
opus
manuum
vario
sermone
levemus
perque
vices
aliquid,
quod
tempora
longa
videri   40
non sinat,
in medium
vacuas
referamus
ad aures!'
dicta
probant
primamque
iubent
narrare
sorores.
illa,
quid
e multis
referat
(nam
plurima
norat),
cogitat
et
dubia est ,
de te ,
Babylonia,
narret,
Derceti,
quam
versa
squamis
velantibus
artus   45
stagna
Palaestini
credunt
motasse
figura,
an
magis,
ut
sumptis
illius
filia
pennis
extremos
albis
in turribus
egerit
annos,
nais
an
ut
cantu
nimiumque
potentibus
herbis
verterit
tacitos
iuvenalia
corpora
pisces,   50
donec
idem
passa est,
an,
quae
poma
alba
ferebat
ut
nunc
nigra
ferat
contactu
sanguinis
arbor:
hoc
placet;
hanc,
quoniam
vulgaris
fabula
non est,
talibus
orsa
modis
lana
sua
fila
sequente:
Another
translation
A few things wrong with this translation:
*line 10, infecta is translated as unfinished, when it really means dyed.
Pensa can mean duties, but with infecta, it probably means wool.
*lines 18-19 in the depths of the morning and evening sky?? alto is
singular, nothing is in the genitive, and conspiceris can mean shine,
which is the best meaning here
*line 20 if this were factitive, tu would not be in the dative, it would
be in the accusative