1. M. Cicero cum triumviri urbi iam appropinquarent,
2. Roma discesserat
3. quod pro certo habebat milites Antonii se interfecturos esse.
4. Primo ad villam fugerat;
5. inde ad oram profectus est et navem conscendit.
6. Sed cum venti adversi eum ad litus rettulissent,
7. taedium tandem et fugae et vitae eum occupavit.
8. Itaque regressus ad villam,
9. quae paulo plus mille passus a mari aberat,
10. "moriar," inquit, "in patria quam saepe servavi."
11. Servi eius fortiter ac fideliter eum defendere parati erant,
12. sed ipse eis ut lecticam deponerent
13. et quiete fortunam iniquam paterentur imperavit.
14. Haud multo post, dum ex lectica cervicem praebet,
15. caput a militibus abscisum est.
16. Manus quoque milites absciderunt.
17. Ita caput eius ad Antonium relatum est,
18. qui edixit, ut id in Rostra in foro inter duas manus ostenderetur;
19. ibi enim Cicero eo ipso anno Antonium maxima eloquentia condemnaverat.