1. Faciam igitur id quod imperatores instructa\
acie facere solent,
2. quamquam milites paratissimos ad proeliandum vident;
3. ut eos adhortantur,
4. sic ego vos ardentes et paratos ad libertatem recuperandam
cohortabor.
5. Non est vobis cum hoste certamen cum quo aliqua pacis condicio
esse possit.
6. Neque enim servitutem vestram, ut antea,
7. sed iam iratus sanguinem concupiscit.
8. Nullus ei ludus videtur esse iucundior
9. quam sanguis, quam caedes, quam ante oculos trucidatio civium.
10. Non est vobis certamen cum scelerato homine,
11. sed cum crudeli belua\, quae,
12.6quoniam in foveam incidit, occidenda est.