Instructions for downloading: cut and paste the text into a word-file and format as desired.
Reading 1
Inde rex Latinus Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, armati ex urbe atque agris concurrunt. Cum autem instructae acies constitissent, priusquam tubae canerent, processit Latinus inter primores, ducemque advenarum evocavit ad colloquium. Deinde rogavit qui mortales essent, quo casu domo essent profecti quidve quaerentes in agrum Laurentinum exissent. Illi responderunt se esse Troianos, ducem suum Aenean, filium Anchisae et Veneris; cremata patria domo profugos sedem condendaeque urbi locum quaerere. Tum Latinus, et nobilitatem gentis virique et animum vel bello vel paci paratum admiratus, dextra data fidem futurae amicitiae sanxit.
Reading 2
Itaque ibi coeperunt Troiani munire locum, quem Aeneas ex nomine
uxoris suae,Latini regis filiae, quae iam ante desponsa Turno
erat, Lavinium nominavit. At vero Amata, Latini regis uxor, cum
indigne ferret Laviniam, repudiato Turno consobrino suo, Troiano
advenae collocatam esse, Turnum ad arma concitavit. Isque mox,
coacto Rutulorum exercitu, tetendit in agrum Laurentinum. Et Latinus,
adversus eum pariter cum Aenea progressus inter proeliantes, circumventus
est occisusque. Nec tamen, amisso socero, Aeneas Rutulis obsistere destitit, tandemque Turnum interemit. Hostibus fusis
fugatisque, victor Lavinium se cum suis recepit, consensuque omnium
Latinorum rex declaratus est.
Reading 3
Proca, rex Albanorum, duos filios habuit, Amulium et Numitorem,
quibus regnum annuis vicibus habendum reliquit. Sed Amulius fratri
imperiumnon dedit; et, ut eum subole privaret, filiam eius, Rheam
Silviam,Vestae sacerdotem praefecit, ut virginitate perpetua teneretur
. Quae, a Marte compressa, Remum et Romulum edidit. Amulius ipsam
in vincula compegit; parvulos in Tiberim abiecit Quos aqua in
sicco reliquit. Ad vagitum lupa accurrit eosque uberibus suis
aluit. Mox Faustulus pastor eos collectos Accae Laurentiae coniugi
educandos dedit. Qui postea, Amulio interfecto, Numitori
avo regnum restituerunt; ipsi, pastoribus contractis, civitatem
condiderunt, quam Romulus augurio victor, quod ipse duodecim,
Remus sex vultures viderat, Romam vocavit. Et, ut eam potius legibus
muniret quam moenibus, edixit ne quis vallum transiliret. Quod
Remus irridens transiluit et a Celere centurione rastro fertur
occisus esse.
Reading 4
Cum Romulus contionem in campo haberet, subito tempestas at denso
nimbo regem texit ut conspectum eius contioni abstulerit nec deinde
in terris Romulus fuit. Ubi post tantam tempestatem tranquilla
lux rediit, postquam vacuam sedem regiam viderunt, Romani credebant
regem in caelum raptum esse. Proximo die Proculus Iulius 'Romulus'
inquit 'prima luce hodie ex caelo ad me descendit. "Abi"
inquit, "nuntia Romanis deos hoc velle, ut mea Roma caput
orbis terrarum sit; igitur rem militarem colant sciantque nullas
opes humanas armis Romanis resistere posse".'
Reading 5
Tarquinius rex Delphos ad consulendum oraculum duos filio mittere
statuit. Itaque Titus et Arruns profecti sunt; comes iis additus
est L. Iunius Brutus, sorore regis natus. Postquam Delphos ventum
est, confectis imperiis patris, cupido incessit animos iuvenum
quaerendi ad quem eorum regnum Romanum esset venturum. Ex infimo
specu vocem redditam dicunt: 'Imperium summum Romae habebit ille
qui vestrum primus, o iuvenes, osculum matri tulerit'. Tarquinii
inter se, uter prior, cum Romam redissent matri osculum daret,
sorte constituunt. Brutus, ratus responsum dei aliud significare,
quasi casu prolapsus esset, terrae osculum dedit, quod ea communis
mater omnium esset.
Reading 6
Cum Tarquinius Superbus, ultimus rex Romanorum, Ardeam obsideret, Tarquinius Collatinus, consobrino regis genitus, in contubernio filiorum regiorum erat. Cum forte in liberiore convivio coniugem suam unus quisque laudaret, placuit eis experiri. Itaque equis Romam petunt. Regias nurus in convivio et luxu deprehendunt. Inde Collatiam petunt. Lucretiam inter ancillas in lanificio offendunt. Itaque ea pudicissima iudicatur. Ad quam corrumpendam Tarquinius Sextus noctu Collatiam rediit et iure propinquitatis domum Collatini venit et, in cubiculum Lucretiae irrumpens, pudicitiam expugnavit. Illa igitur postero die, advocatis Tricipitino patre et Collatino coniuge, rem exposuit et se cultro, quem veste texerat, occidit. Deinde Tricipitinus et Collatinus cum Iunio Bruto, sorore regis genito, in exitium Tarquiniorum coniuraverunt, eorumque exsilio mortem Lucretiae vindicaverunt. Tarquinius Superbus ad Porsennam Etruriae regem confugit, cuius ope regnum recuperare tentavit. Roma pulsus, Cumas concessit, ubi per summam ignominiam reliquum vitae tempus exegit. Tarquiniis in exsilium actis, Brutus et Collatinus primi consules creati sunt.
Reading 7
Hannibali victori ceteri suadebant ut quietem et ipse sibi sumeret
et fessis daret militibus; Maharbal, praefectus equitum, minime
cessandum esse ratus, 'ut scias quid hac pugna sit actum, die
quinto' inquit 'victor in Capitolio epulaberis. Sequere; cum equitibus,
ut Romani te prius venisse quam venturum esse sciant, praecedam'.
Hannibal se voluntatem Maharbalis laudare dixit, sed ad consilium
pensandum tempore opus esse. Tum Maharbal: 'non omnia eidem di
dedere; vincere scis, Hannibal, victoria uti nescis'. Mora eius
diei satis creditur saluti fuisse urbi atque imperio.
Reading 8
Ante Carthaginem deletam populus et senatus Romanus placide inter
se rem publicam regebant, neque dominationis certamen inter cives
erat: timor hostium in bonis artibus civitatem retinebat. Sed
ubi ille timor mentibus excessit, omnia in duas partes distracta
sunt, et res publica, quae media erat, dilacerata est. Sed nobilitas
magis pollebat, plebis vis minor erat. Paucorum voluntate omnia
bello domique agebantur. Populus militia atque paupertate urgebatur,
praedam bellicam imperatores cum paucis dividebant. Interea parentes
aut parvi liberi militum domibus pellebantur.
Reading 9
Tiberius Gracchus, P. Africani ex filia nepos, tribunus plebis
creatus, promulgatis agrariis legibus, in ultimum periculum adduxit
rem publicam. Octavio enim collegae magistratum abrogavit et triumviros
agris dividendis creavit se, socerumque suum, Appium, et Gracchum
fratrem. Tum P. Scipio Nasica, cum esset consobrinus Ti. Gracchi,
ex superiore parte Capitolii hortatus est eos, qui salvam esse
rem publicam vellent, ut se sequerentur. Tum optimates, senatus,
et equestris ordinis pars melior et major, irruere in Gracchum,
stantem ibi cum amicis suis. Is fugiens ex Capitolio, fragmine
subsellii ictus, vitam immatura morte finivit. Hoc initium in
urbe Roma civilis sanguinis fuit.
Reading 10
Inde cum se in Italiam recepisset, Hispania et Gallia Transalpina
praesidiis ac navibus confirmata, missis quoque in Achaiam omnemque
Graeciam navibus, duo maria Italiae maximis classibus firmissimisque
praesidiis defendit; ipse autem, ubi Brundisio profectus est,
undequinquagesimo die totam Ciliciam ad imperium populi Romani
adiunxit; omnes praedones, qui ibi fuerunt, partim capti interfectique
sunt, partim potestati huius unius viri se dediderunt. Ita tantum
bellum, tam longe lateque dispersum, quo omnes gentes ac nationes
premebantur, Cn. Pompeius ultima parte hiemis paravit, ineunte
vere suscepit, media aestate confecit.
Reading 11
Faciam igitur id quod imperatores instructa acie facere solent,
quamquam milites paratissimos ad proeliandum vident; ut eos adhortantur,
sic ego vos ardentes et paratos ad libertatem recuperandam cohortabor.
Non est vobis cum hoste certamen cum quo aliqua pacis condicio
esse possit. Neque enim servitutem vestram, ut antea, sed iam
iratus sanguinem concupiscit. Nullus ei ludus videtur esse iucundior
quam sanguis, quam caedes, quam ante oculos trucidatio civium.
Non est vobis certamen cum scelerato homine, sed cum crudeli belua,
quae, quoniam in foveam incidit, occidenda est.
Reading 12
M. Cicero cum triumviri urbi iam appropinquarent, Roma discesserat quod pro certo habebat milites Antonii se interfecturos esse. Primo ad villam fugerat; inde ad oram profectus est et navem conscendit. Sed cum venti adversi eum ad litus rettulissent, taedium tandem et fugae et vitae eum occupavit. Itaque regressus ad villam, quae paulo plus mille passus a mari aberat, "moriar," inquit, "in patria quam saepe servavi." Servi eius fortiter ac fideliter eum defendere parati erant, sed ipse eis ut lecticam deponerent et quiete fortunam iniquam paterentur imperavit. Haud multo post, dum ex lectica cervicem praebet, caput a militibus abscisum est. Manus quoque milites absciderunt. Ita caput eius ad Antonium relatum est, qui edixit, ut id in Rostra in foro inter duas manus ostenderetur; ibi enim Cicero eo ipso anno Antonium maxima eloquentia condemnaverat.
Livy, Ab Urbe Condita 1. 9-13 (Sabine Women)
Section 1:
Iam res Romana adeo erat valida ut cuilibet finitimarum civitatum
bello par esset, sed penuria mulierum hominis aetatem duratura
magnitudo erat, quod Romanis nec domi spes prolis nec cum finitimis
conubia erant.
Section 2
[2] Tum ex consilio patrum Romulus legatos circa vicinas gentes
misit qui societatem conubiumque novo populo peterent. [3] [Urbes
quoque, ut cetera, ex infimo loco nasci legati dicebant.
Dein, urbes quas sua virtus ac di iuvent, magnas opes sibi
magnumque nomen facere legati declarabant. [4] Legati
dicebant gentes satis scire, origini Romanae et deos adfuisse
et non defuturam virtutem esse.
Section 3.
[5] Nusquam benigne legatio audita est: simul spernebant, simul
tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant.
Legati dimissi sunt plerisque rogitantibus num feminis
quoque asylum aperuissent; id enim par conubium fore finitimi
dictitabant. [6] Aegre id Romana pubes passa est et
haud dubie ad vim spectare coepit. Cui tempus locumque aptum ut
daret Romulus aegritudinem animi dissimulans ludos ex industria
parat Neptuno equestri sollemnes; Consualia vocat.
Section 4
[7] Indici deinde finitimis spectaculum iubet et magno apparatu
deum concelebrant ut spectacula eius clara exspectataque
facerent. [8] Multi mortales convenere, studio etiam videndae
novae urbis, maxime proximi gentes, Caeninenses,
Crustumini, Antemnates. [9] Iam Sabinorum omnis multitudo cum
liberis ac coniugibus venit. Invitati hospitaliter per domos
cum situm moeniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur
tam brevi tempore rem Romanam crevisse.
Section 5
[10] Ubi spectaculï tempus venit deditaeque eï mentës
cum oculïs erant, tum ex compositö orta vis est
signöque datö iuventus Romana ad rapiendäs virginës
discurrit. [11] Multae virgines forte ab eo in
quem quaeque inciderat raptae sunt. Quäsdam formä
excellentës primoribus patrum destinatas ex plebe hominës
quibus datum negotium erat domös deferebant.
Section 6
[12] Unam longë ante aliäs specië ac pulchritüdinë
insignem a globö Thalassï cuiusdam raptam ferunt homines
multïsque sciscitantibus cuï eam ferrent, identidem
në quis violäret Thalassiö ferri respondëbant.
Inde nuptialem hanc vocem factam ferunt. [13] Turbatö
per metum ludicrö maestï parentës virginum profugiunt,
incusäntës violatï hospiti¨ï foedus deumque
invocäntes cuius ad sollemnë ludösque për
fas ac fidem deceptï venissent. [14] Nec raptïs aut
spes de së melior aut indignätio est minor.
Section 7
[14] Sed ipse Romulus circumibat docebatque patrum id superbia
factum qui conubium finitimis nega(vi)ssent. Illas tamen in matrimonio,
in societate fortunarum omnium civitatisque et liber(or)um fore
docebat. [15] Ut mollirent modo iras et, quibus
fors corpora dedisset, darent animos orabat. Saepe ex
iniuria postmodum gratiam ortam docebat.
[16] Accedebant blanditiae virorum, factum purgantium cupiditate
atque amore, quae maxime ad muliebre ingenium efficaces preces
sunt.
Section 8
Tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat, crinibus
passis scissaque veste, victo malis muliebri pavore, ausae sunt
se inter tela volantia
inferre, ex transverso impetu facto dirimere infestas acies, dirimere
iras, hinc patres, hinc viros orantes, ne sanguine se nefando
soceri generique respergerent, ne parricidio macularent partus
suos, nepotes illi, hi liberos.
Section 9
"Si adfinitatis inter vos, si conubii vos piget, in nos vertite
iras; nos causa belli, nos volnerum ac caedium causa viris
ac parentibus sumus; melius peribimus quam sine
alteris vestrum viduae aut orbae vivemus." Movet res cum
multitudinem tum duces; silentium et repentina fit quies; inde
ad foedus faciendum duces prodeunt.
Section 10
Nec pacem modö sed civitatem unam ex duäbus faciunt.
Regnum consociant : imperium omne conferunt Romam. Ita geminatä
urbe ut Sabinïs tamen aliquid darëtur Quiritës
a Curetbus appellatï sunt. Monumentum eius pugnae
ubi primum ex profundä emersus palude equus Curtium in vadö
statuit, Curtium lacum appellä(vë)runt.
Livy, Ab Urbe Condita 1. 57-8 (Lucretia)
Section 11
LVII. [3] temptata res est, si primo impetu capi Ardea posset:
ubi id parum processit, obsidione munitionibusque coepti sunt
premi hostes. [4] in his stativis, ut fit longo magis quam acri
bello, satis liberi commeatus erant, primoribus tamen magis quam
militibus; [5] regii quidem iuvenes interdum otium conviviis comisationibusque
inter se terebant.
Section 12
[6] forte potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus
cenabat Tarquinius, Egeri filius, incidit de uxoribus mentio.
suam quisque laudare miris modis; [7] inde certamine accenso Collatinus
negat verbis opus esse; paucis id quidem horis posse sciri quantum
ceteris praestet Lucretia sua dixit. 'quin, si vigor iuventae
inest, conscendimus equos invisimusque praesentes nostrarum ingenia?
id cuique spectatissimum sit quod necopinato viri adventu occurrerit
oculis.' [8] incaluerant vino; 'age sane' omnes clamant;
citatis equis avolant Romam.
Section 13
quo cum primis se intendentibus tenebris pervenissent, pergunt
inde Collatiam, [9] ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus,
quas in convivio luxuque cum aequalibus viderant tempus terentes
sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio
aedium sedentem inveniunt. [10] muliebris certaminis laus penes
Lucretiam fuit. adveniens vir Tarquiniique excepti benigne; victor
maritus comiter invitat regios iuvenes. ibi Sex. Tarquinium mala
libido Lucretiae per vim stuprandae capit; cum forma tum spectata
castitas incitat. [11] et tum quidem ab nocturno iuvenali ludo
in castra redeunt.
Section 14
LVIII. paucis interiectis diebus Sex. Tarquinius inscio Collatino
cum comite uno Collatiam venit. [2] ubi exceptus benigne ab ignaris
consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset,
amore ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes videbantur,
stricto gladio ad dormientem Lucretiam venit sinistraque manu
mulieris pectore oppresso 'tace, Lucretia' inquit; 'Sex. Tarquinius
sum; ferrum in manu est; [3] moriere, si emiseris vocem.' cum
pavida ex somno mulier nullam opem, prope mortem imminentem videret,
tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, versare
in omnes partes muliebrem animum.
Section 15
[4] ubi obstinatam videbat et ne mortis quidem metu inclinari,
addit ad metum dedecus: cum mortua iugulatum servum nudum positurum
ait, ut in sordido adulterio necata dicatur. [5] quo terrore cum
vicisset obstinatam pudicitiam velut <vi> victrix libido,
profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset,
Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque
ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant; ita
facto maturatoque opus esse; rem atrocem incidisse. [6] Sp. Lucretius
cum P. Valerio Volesi filio, Collatinus cum L. Iunio Bruto venit,
cum quo forte Romam rediens ab nuntio uxoris erat conventus.
Section 16
[7] Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inveniunt. adventu
suorum lacrimae obortae, quaerentique viro 'satin salve?' 'minime'
inquit; 'quid enim salvi est mulieri amissa pudicitia? vestigia
viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo; ceterum corpus est
tantum violatum, animus insons; mors testis erit. sed date dexteras
fidemque haud impune adultero fore. [8] Sex. est Tarquinius qui
hostis pro hospite priore nocte vi armatus mihi sibique, si vos
viri estis, pesti [9] ferum hinc abstulit gaudium.' dant ordine
omnes fidem; consolantur aegram animi avertendo noxam ab coacta
in auctorem delicti: mentem peccare, non corpus, et unde consilium
afuerit culpam abesse dicunt.
Section 17
[10] 'vos' inquit 'videritis quid illi debeatur: ego me etsi peccato
absolvo, supplicio non libero; nec ulla deinde impudica Lucretiae
exemplo vivet.' cultrum, [11] quem sub veste abditum habebat,
eum in corde defigit, prolapsaque in volnus moribunda cecidit.
[12] conclamat vir paterque; LIX. Brutus illis luctu occupatis
cultrum ex volnere Lucretiae extractum, manantem cruore prae se
tenens, 'per hunc' inquit 'castissimum ante regiam iniuriam sanguinem
iuro, vosque, di, testes facio me L. Tarquinium Superbum cum scelerata
coniuge et omni liberorum stirpe ferro igni quacumque dehinc vi
possim exsecuturum, nec illos nec [2] alium quemquam regnare Romae
passurum.'
Section 18
cultrum deinde Collatino tradit, inde Lucretio ac valerio, stupentibus
miraculo rei, unde novum in Bruti pectore ingenium. ut praeceptum
erat iurant; totique ab luctu versi in iram, Brutum iam inde ad
expugnandum regnum vocantem sequuntur ducem. [3] elatum domo Lucretiae
corpus in forum deferunt, concientque miraculo, ut fit, rei novae
atque indignitate homines. [4] pro se quisque scelus regium ac
vim queruntur. movet cum patris maestitia, tum Brutus castigator
lacrimarum atque inertium querellarum auctorque quod viros, quod
Romanos deceret, arma capiendi adversus hostilia ausos.
Section 19
[5] ferocissimus quisque iuvenum cum armis voluntarius adest;
sequitur et cetera iuventus. inde patre praeside relicto Collatiae
[ad portas] custodibusque datis ne quis eum motum regibus nuntiaret,
ceteri armati duce Bruto Romam profecti. [6] ubi eo ventum est,
quacumque incedit armata multitudo, pavorem ac tumultum facit;
rursus ubi anteire primores civitatis vident, quidquid sit haud
temere esse rentur. [7] nec minorem motum animorum Romae tam atrox
res facit quam Collatiae fecerat; ergo ex omnibus locis urbis
in forum curritur.
Section 20
Quo simul ventum est, praeco ad tribunum celerum, in quo tum magistratu
forte Brutus erat, populum advocauit. [8] ibi oratio habita nequaquam
eius pectoris ingeniique quod simulatum ad eam diem fuerat, de
vi ac libidine Sex. Tarquini, de stupro infando Lucretiae et miserabili
caede, de orbitate Tricipitini cui morte filiae causa mortis indignior
ac miserabilior esset. [9] .... [11] his atrocioribusque, credo,
aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus
facilia subicit, memoratis incensam multitudinem perpulit ut imperium
regi abrogaret exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge
ac liberis.